- PRAEMONSTRATUM
- PRAEMONSTRATUMpagus geminus cum Coenobio: unus in Gallia Celtica in Normanniâ, in territorio Baiocensi, teste Caenali. Alter in Belgio in sylvâ Arduennâ apud Laudunum urbem Picardiae, vulgo Premonstre. vide Munster. l. 3. Baudrand. Burgus est Galliae, in Picardia, cum Coenobio, unde Ordo Praemonstratensis, cuius Generalis ibi moratur, 3. leuc. a Lauduno in Occidentem. Noviodunum versus 6. circiter. Sunt etiam aliquot eiusdem Ordinis Coenobia in Arduenna Silva et in Normannia: nullus autem locus Praemonstatum dictus. Morer. in Dict. Hist. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et infra in voce. Pratum Monstratum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.